Hľadaný výraz: Ex 28,3-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
3 et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. 4 Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi; 5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque et byssum. 6 Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito. 7 Duas fascias umerales habebit et in utroque latere summitatum suarum copulabitur cum eis. 8 Et balteus super ephod ad constringendum, eiusdem operis et unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta. 9 Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel: 10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum. 11 Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos textura aurea; 12 et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem. 13 Facies ergo margines textas ex auro 14 et duas catenulas ex auro purissimo quasi funiculos opus tortile et inseres catenulas tortas marginibus.

1

mail   print   facebook   twitter